- STATIO
- STATIOpro stato die ieiuniorum apud Tertullian. l. de Orat. in fine. i. de Anim. c. 48. l. de ieiuniis c. 10. et l. 2. ad Uxorem c. 4. etca militia translata vox. Rationem nominis reddit Ambrosius serm. 25. cum inquit, Stationes vocantur ieiunia, quod stantes et commorantes in eis inimicos insidiantes repellimus. Non tamen pro quolibet ieiuniorum die Statio accipienda est, teste Rabano Maurô de Insiti. Cler. l. 1. c. 18. qui definit Stationem, esle statutorum dierum (astandig fast as Friday Anglis) observationem ex lege praeceptam. Aliter tamen accipere videtur B. Cyprian. Ep. 41. scil. pro Conventu Ecclesiastico: ut et Tertullian. l. 2. ad UIxor. c. 4. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Et certe, Stationes Romanis dicebantur omnia loca, ubi homines frequenter consistere audiendi aut confabulandi gratiâ solebant, quales porticus, Forum, officina. Plinius l. 1. Ep. 13. ad Sosium Senecionem, Plerique in Stationibus sedent, tempusque audiendo fabulas terunt. Sic apud A. Gellium Stationes, loca sunt, ubi Advocati de iure consulentibus responsuri, convenire consuevêre: Ita autem is l. 13. c. 13. Quum ex angulis secretisque librorum acMagistrorum, in medium iam hominum. et in lucem Fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae Stationibus ius publice docentium aut respondentium etc. Vetus quoque Iuvenalis Scholiastes, ad illud Sat. 7. v. 118.Figantur virides, scalarum gloria, plamae.Notat: Scalae, armariola Advocatorum, vel, ut quidam, casae et stationes. Redeo ad Ecclesiae veteris ritum: In illa Statio quoque ritus erat, audiendi Euangelium. Hildebertus enim oper. metrico de Missa, veniens ad ritum recitandi Euangelii, ait:Plebs baculos ponit, retegitque caput.Ubi tres attingit unô versiculô sacros usus, in reverentiae notam adhiberi solitos, ad Euangelii lectionem, Positionem baculorum (sive Hîc enses intelligas sive baculos viatorios) Stationem, addit enim, stetisse populum, et Retectionem capitis. Assurgebant enim, quod hodieque fit, audientes Euangelium, ad oboedientiae et venerationis significationem: idque fecisse etiam Regem et simul deposuisse diadema, Chrysostomus testatur Homil. in illud, Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Stare nim. est exspectantis nutum mandantis heri. Stabant vero fideles incurvi, ac cernui, ut est apud Athanasium 1. Decr. 1. idemque Pamelius Liturg. initio 5. saeculi, erudite illustrat. Sic ergo plebs venerabunda, et subiectionem suam testificans, CHRISTO Regi suo, adstabat, submotô (quod tertium est ab Hildeberto indigitatum) non galerô tantum, quem in primo Templi ingressu deponebant, sed et pileolô. Vide Ans. Solerium de Pileo Sect. 2. Apud Hebraeos quoque olim Stationis vox in usu fuit. Ibi enim, cum Israelita victimam donumque offerret, praesens ei adesle, atque eô tempore in atrio Sacerdotum versari debebat. Cum vero faciendum eslet pro Populo, aderant Legati Universitatis Sacrorum, Hebr. Ansche Magnamad, i. e. Viri Stationarii, dicti, qui seligebantur e toto Populo, ut huius vice praesentes sacrificio adstarent. Dividebantur illi, non minus, ac Sacerdotes et Levitae, in 24. Ordines, qui singulis septimanis pervices ministrabant; neque tamen ad Tribum Levi adstringebantur, sed desumebantur ex omnibus promiscue tribubus. Unusquisque autem Ordinum caput habebat, Rosch Magnamad, i. e. Stationum Principem, vocatum. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Part. prior. l. 4. c. 11. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 5. De Stationis vero illa acceptione, quâ pro Conventu Ecclesiastico, seu Coetu Fidelium, maxime die Dominicô, convocari solitô, sumitur, cuiusmodi conventum Ναζηραίων χοροςτασίαν appellat Nazianzenus Orat. in Concilio Constantinopolit. habita, ut aliquid addam: solebant illi vel in Basilicis quibusdam vel ad Martyrum sepulchra institui, ubi cultui divino Fideles vacabant, S. Eucharistiam percipiebant, et si quid difficultatis proponendum videbatur, definiebant. Unde interdum Stationes usque in vesperam produci consuevisse, Tertullian. de Ieiunio testis est. Vide de iis plura apud Iac. Pamelium in Cyprian. Ep. 41. num. 10. Onuphrium l. de Stationibus urbis Romae, Gabr. Albaspinaeum Ohservat. l. 1. num. 16. Dionys. Petavium Animadversion. in Epiphanii Exposit. Fidei, Car. du Fresne Glossar. Alios: aliquid etiam supra voce pauca; it. Psalmus et Refugia: infra verbô Superponere. De statione autem, in crinium compositione, terminô Veterib. usitato, vide hîc passim, in vocibus Annulus, Fluctus, Gradus, Ordo etc. ἕδραν quoque Euripides vocat, uti adnotat Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 12. de Stationibus viarum ubi de Viarum curatoribus. Ut alias vocis notiones omittam etc. Vide et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.